HISTORIA LIBRI II REGUM

CAPUT VIII: Quod David vicit Philisthaeos

#II Reg. V

Audientes autem Philisthaei David regnare super Israel, ascenderunt universi, ut quaererent David, et castrametati sunt in valle Raphaim, non procul a Jerusalem. Et egressus est ad eos David ex responso Domini, et percussit eos in ore gladii, et divisit eos hac et illac in fugam. Ob hoc vocatus est locus ille Baal Pharasim, id est virorum divisio; vel quia ibi fugientes reliquerant idola, quae tulit David secum et conflavit. Et addiderunt adhuc Philisthiim, ut ascenderent in valle Raphaim, et posuerunt idola sua, sub arboribus pyrorum, et ait Dominus ad David: Non ibis obviam eis, sed gyra post tergum, et veniens ex adverso pyrorum. Hebraeus habet flentium, id est idolorum, quae digna sunt fletu, et cultores suos ad fletum aeternum trahunt. Cumque angelus Domini incedens super cacumina pyrorum sonitum faceret, irruit super eos David, et percussit eos, usque Gazer.